4723. [[a.]] De quibusdam ratiocinatoribus supra caput alte Sunt ratiocinatores acutiores aliis supra caput paulisper antrorsum, alte supra caput, loquuntur cum apparent celeriter et vive, sed apparent volatiles in lineari, cum loquantur, sunt inter spirituales tales, volunt dici angeli, quia non tam mali, sed ratiocinantur admodum acute de Divinis, et ita, quod prorsus credant quod ita sit sicut ratiocinantur, loquutus cum illis, et illi dicebant quod scirent quomodo se haberet cum illis quae tamen apud eos non vera essent, et dicebant quod ita esset, cum tamen non verum, sed quaesivi num boni sint, dixerunt quod sint, ut ita appareant volatiliter in linea, quod rationem significet, dicebant quod talis illorum natura, ratiocinia ita apparent volare, et quo acutiora eo acutior volatus et celerior.