4724. [[a.]] Cur miracula facta tempore apostolorum ut Ecclesia instauraretur Loquutus cum angelis de miraculis tempore apostolorum, et quod aliis linguis loquuti sint, et quod sensibiliter perceperint influxum spirituum [Acta II, X, XIX; I Cor. XII-XIV], quod hoc fuisset ideo, quia ignotissimum ubivis quod Dominus venerit in mundum, qui salvaret animas, et quod ita nusquam ab aliquo, absque miraculis reciperetur, et ne reciperetur ab aliquibus sicut qui idola aut homines post mortem colunt, inde idololatricus fuisset cultus, propter has causas miracula facta sunt, at nunc quando doctrina recepta non fiunt amplius. Irradicatio veri et boni apud gentes est ab externis, at apud Christianos, qui in cognitione internorum sunt, aliter.