Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4731

Previous Number Next Number See English 

4731. [4733. [[a.]]] De spiritibus qui inducunt morbo Fuerunt apud me tales spiritus qui gravissimam nauseam ventris produxerunt, usque adeo, ut viderer vix posse supervivere, talis graveolentia erat, ut potuisset apud alios inducere deliquia, erat cum impotentia virium vitalium, sic quasi cum deliquiis mortis; percepi quod essent spiritus apud me, qui inducerent; et instruebar quod essent tales qui in vita corporis nullo studio ne quidem domestico dediti fuerint, sed solum voluptati, maxime edendi, et illo solum delectati, quid functiones domesticae aut alia quae homini seu uxori, non nota fuerant, tales in altera vita fiunt tales, et hoc post aliqua saecula, tunc tam pusillum vitae habent ut non possint abigi per aliquas persuasiones, sed manent tunc fixe ubi sunt, sicut quaedam insecta, dictum quod non abigi queant, nisi a Domino, et si non abigantur*, quod inducant homini mortem, insensibiles paene sunt; tales apud homines aegrotos quandoque veniunt, et inde illis mors, et dictum quod morbi apud homines sint spiritus inducentes et aggravantes morbos tales et alios. * imperfectum in ms.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church