4730. [4732. [[a.]]] De consociatione secundum affectiones in altera vita, et de libero eligendi societates Quidam qui in mundo inter digniores fuit, (Jac. Benzelius) , qui cum in mundo vixit, aestimatus pro eruditione, nec notus aliquibus qualis esset, sed in altera vita post aliquod tempus manifestatum, quod dolosus esset, is cum diu inter illos esset, et saepe dura passus, et quoque sustinuerat graves poenas; incepit ab illo statu disiderare, et tunc dicebat quod vellet venire in coelum, sed ei dictum si hoc disideret, quod permittatur, nam quicquid aliquis desiderat, hoc datur, quodque omnis consociatio sit secundum affectiones ita secundum desideria, nam haec affectiones sunt, sed dicebatur etiam, quod si illuc veniret, quod non posset ibi esse, et praecipitaret se inde, qui nihil vitae haberet, quia nihil talis affectionis seu amoris, dicebat quod disideraret solvi a societate in qua esset, erat inter dolosos, tunc solvebatur, secundum desiderium, et venit in aliam societatem, sed dixit, quod non ibi posset esse, item cum desideravit aliunde, etiam venit, sed ibi nec contentus, voluit dissolvi ab illis, dixit quod desideret ad societatem bonorum, et quod ibi posset esse cum illis, ab illis duci, et cum illis vivere, concedebatur etiam, venit ad societatem paulo supra caput antrorsum, ubi erant simplices boni, sed cum ibi esset incepit ibi velle imperare, primum dicendo, quod illos instrueret, sed cum ibi esset incepit ibi velle imperare, primum dicendo, quod illos instrueret, sed illi quia boni, exceperunt eum, nec volebant rejicere, sed cum per horulae circiter tempus ibi esset, coeperunt illi qui ibi lamentari, quod prorsus illis omnem perceptionem adimeret, et quod destrueret eorum facultates bonas, cum tunc intrare vellet, sicut dolosi, in perceptionem eorum, visus superior nasi ejus pars foede insulcata cum foedo vulnere, quare nec ibi morari potuit, projiciendo se huc illuc, inde constare potest, sicut etiam ei dictum, quod secundum desideria vitae suae, quae acquisivit sibi in mundo, sortiatur societatem, et quod alibi non contentus esse queat, ita necessum ut sit apud illos qui tali animo sunt, u possit dolos suos exercere, nam in illis jucundum vitae suae habuerat, inde patet quod unusquisque in altera vita consocietur secundum vitae suae affectiones.