Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4729

Previous Number Next Number See English 

4729. [[a.]] De perceptione Loquutus cum angelis de perceptione, quod homines illam non habeant, quia tunc malitiam suam augerent, usque ut interius et clandestine se mutuo laederent, perceptio est ut scirent quid alter cogitat, et vult, nam hoc datur inter spiritus in altera vita, illi percipiunt qualis alter est, ex solo adventu, angeli adhuc plura ac interiora a Domino.

[4730. [[a.]]] Et tunc quoque loquutus de animalibus brutis, quod illa quaelibet in sua specie perceptionem habeant, et hoc ex causa quia in ordine suo sunt, ideo etiam nascuntur in omnem suam naturam et in illa sunt a prima nativitate, nec opus habent addiscere illam, sicut quod sciant suam escam, suum dominum, suos hostes, suos socios, et perplura quae naturalis historia memorat; apparet sicut id ex quodam odoratu sit, sed non est, nam perceptio est principium odorationis, et in altera vita in odoratum vertitur, cum Domino beneplacet, videatur n... [3132 ff., 3333 ff.].

[4731. [[a.]]] Erat etiam causa, quod passeres nossent primos surculos cicerum evellere, quia ex perceptione sciebant, quod cicer subtus lateret, quod vellent extrahere.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church