Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4728

Previous Number Next Number See English 

4728. [[a.]] De luce et intellectu qui ex proprio et qui ex Domino, ita de prudentia et sapientia propria Erat spiritus apud me, qui in propria intelligentia et sapientia erat, et ideo talis, quod crederet omnia scire et videre, et ideo etiam regere omnia, missus tunc a quadam societate, ut serviret pro subjecto, quia erat incommodus, et adimebat visum veri et boni, loquutus cum eo, quod praestaret, ut se elongaret, sed quia in propria intelligentia erat, non volebat; tandem ei ostensum est, qualis est intelligentia a proprio, et qualis intelligentia a Divino, per luces, quae ad vivum repraesentatae, sicut fieri potest in altera vita, nempe quod lux ex proprio sit circumcirca sicut quaedam ex igne fatuo seu carbonario, exiguae extensionis, seu sphaerae, circumcirca tenebrosum, et quod lux coeli seu per coelum a Domino non intrare possit, ideo nec recipi, quia tenebrae circum circa et intus tale igneum, quae illico exstinguunt lucem coelestem, vel suffocant vel pervertunt; at intelligentia ex Divino repraesentata est per lucem, quae extensa est in universum coelum, et intrat ab undique, et facit ut homo intelligat, erat lux candida maximae extensionis, quam recipere posset homo, si non sibi fidat sed Domino, nam Dominus agit per universum coelum, et in hominem secundum ejus quale et extensionem ex eo quod non fidat sibi sed Domino, et maxime si prorsus ex corde credit, quod nihil intelligentiae sit ex proprio, seu quod respective prorsus nihil sit; quod videatur sibi esse a se, est ut vivat, et ut possit regenerari, et paulatim recipere lucem Divinam, sic ut lux fatua dissipari queat, quod inchoat per id quod teneatur in scientia quod ita sit, et dein in voluntate.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church