4727. [[a.]] De illis qui per probitatem externam captarunt famam Erat spiritus, qui potuit excitare probos, et quoque angelos, sed ut dicebat ex nullo fine malo, fines ejus non detecti sunt, mittebat se in statum probitatis, et sic communicabat cum spiritibus bonis, et per hos quia communicant angeli, ita hi potuerant excitari, manifestatus, et expulsus, dictum quod tales non possint interesse societatibus bonorum, quia usque mala faciunt; et quod externa probitas auferenda ei, et mala ejus implenda, quia alioquin daturus ansam malis malum faciendi bonis.