4726. [[a.]] De illis qui dormiverunt multum Somnus Fuit quidam, qui in vita corporis multum dormivit, et in eo delectationem vitae suae habuit, is appulit ad spiritus qui apud me, et occupavit me statim somnolentia, questi sunt quoque spiritus, dictum quod talis fuerat; et quod tales ad paene nullos usus sint, sed quod rejiciantur, nam inducunt torporem aliis, ut cogitare nequeant, nam cogitatio est vigiliae et facit vigiliam.