4733. [4735. [[a.]]] De illis qui in bono naturali sunt sed non in perceptione boni et aequi Amicitiae societas Sunt perplurimi hodie in orbe Christiano, qui in bono naturali, et in officiis imprimis, qui multum ratiocinantur de bono et aequo, et se credunt inde quod sapientissimi sint, sed usque non perceptionem justi et aequi habent, minus boni et veri spiritualis, sed quamcunque opinionem arripiunt, sive ab aliis qui in autoritate fuerunt, sive a parentibus, sive ex proprio, illam defendunt, conquisitis confirmationibus ab undique, ita possunt pro et contra defendere, et semet confirmare, sed num justum et aequum non aliunde sciunt, nam extensionem intuitionis mentis non habent, sed modo limitatam illius: illi in altera vita quoque se credunt prae omnibus sapere, sed possunt in societatibus aeque malis quam bonis esse, sic aeque defendere mala et falsa, quam justa et aeque, loquutus cum illis, crediderunt quod sciant justum et aequum prae aliis, et quod nullus extensiorem sphaeram intuitionis justi et aequi habeat; non habent aliam humum, in qua terminari possit et ibi figi bonum et verum spirituale, quam in suis confirmativis, quae quoque falsa sunt. Illi cum ad societatem quandam veniunt, praecipue qui in persuasione sunt, quod prae aliis sapiant, seu vera sciant, demunt illis reflexionem, sic ut non possint reflectere num ita sit; ita quoque jucundum reflexionis, ita justi et aequi apud alios; proinde etiam illi sicut amicitiae societates, jucundum alterius in se derivant.