Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4734

Previous Number Next Number See English 

4734. [4736. [[a.]]] De doctis hujus saeculi Aliquoties concessum est, ut adessent docti cum scriberem illa quae de sensu interno Verbi, et statim tunc obscurum interveniebat, et quoque difficultas intelligendi aliquid, praeter [id] quod ab illorum sphaera, quod nihil prorsus intelligeretur, nam sphaera eorum hoc secum habent; at cum tales adfuerunt, qui non docti fuerunt, sed usque captu polluerunt, et in bono vixerunt, etiam in dignitate constituti, tunc statim lux erat, et singula intelligebantur; datum erat ideo loqui cum doctis illis, qui tunc volebant ducere ad scribendum, quod modo tenebras infundant, et adimant omne intellectus rei, in singulis etiam eorum erat imperatorium sic cogitandi et non aliter, nam se duci non patiuntur, putant prae aliis excellere, cum tamen insipientissimi sunt, sed illis dicere datum quod illorum ideae prorsus pugnent cum ideis, quae mihi a coelo insinuantur, et quod planum idearum illorum in naturali eorum non correspondeat, sed quod tale sit ut nihil confirmet, sed potius destruat, et ideo ad approximationem eorum pugnent ideae, et inde obscurum illud, et ex opposito, quasi nulli intelligibile; ostensum quod cum illi qui non docti fuerunt adessent, quod lux esset, et omnia et singula perciperent: et dicere datum quod in mundo a talibus doctis non recipi possint haec, sed ab illis qui non docti sunt; et quod hoc similiter se habeat ac cum pastoribus, qui celebrabant Dominum cum natus, quod illi recipere potuerunt et credere et ex bono fidei celebrare [Luc. II: 8-20], non autem Rabbini, apud quos si angelus influeret, illico rejiceretur, et exstingueretur, et quod ita in mundo se habiturum cum sensu interno Verbi. Si autem docti in bono essent, tunc forent illa mente, quod vellent scire verum, et sic se paterentur duci, et auscultare, non autem imperare, et tunc potuissent recipi, at qui non in bono fuerunt, illi sunt imperantes, et nusquam recipiunt, nam amant vitam mali, et confirmant doctrinalia sua, non propter finem ut boni fiant, sed propter finem ut magni et divites.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church