Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4735

Previous Number Next Number See English 

4735. [4737. [[a.]]] De repraesentativis in altera vita De cupro Quidam (Swab) qui multum in vita corporis cogitaverat de cupro, ille cum se defenderet contra malos, ideae de cupro apud illum, vertebantur in ahenum concavum inversum, quod super illos projicere sibi videbatur, inde inclusi illi ne hilum potuerunt facere contra illum, ille miratus unde hoc, dicere datum, quod cuprum significet bonum naturale, et inde est, quia talia sunt repraesentativa in altera vita, inde qui in bonis naturalibus sunt ibi habent suum repraesentativum, et tunc illi contra bonum naturale nihil efficere possunt; qui in bono naturali sunt in interiori sphaera, non vident aliquid cupri, sed usque tale tunc fit; inde dicere quoque ei datum, quomodo se habet in Verbo, ubi cuprum nominatur, quod sit bonum naturale, et cum reliquis similiter, imo cum qualibet voce ibi, cui non par est ullum scriptum; sicut etiam cum panis dicitur in Oratione Domini, angeli tunc percipiunt bonum amoris, cum homo sancte illa legit, quia nempe amor, est ipse ipse panis coelestis, ita cum reliquis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church