Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4737

Previous Number Next Number See English 

4737. [4739. [[a.]]] De illis qui ex aliis SCIUNT, et inde eruditi audiunt, et non a semet, nisi quod confirment haec, similitudo ab ARBORUM excrescentiis etc. Loquutus cum angelis de illis, qui solum sapiunt ab aliis, nec apud se cogitant num ita sit, tam in spiritualibus, quam in scientificis aliis, dictum quod illi similes sint excrescentiis arborum quae sicut spongiae vel alius muci sunt, qui se reponunt in cortice, extra illam, et inde ab arborum succo aliquid crassum trahunt, et quoque quandoque producunt aliquid folii instar, aut viride circum, illi non ex arbore sunt, sed marcescunt et putrescunt, et inde separantur; at qui sapiunt quidem ex aliis, sed quibus illa sunt pro mediis cogitandi num ita sint, sunt arborum similes, si bona et vera sunt, similes sunt arboribus quae fructus bonos ferunt, si mala, et falsa, quae fructus malos.

[4740. [[a.]]] Etiam assimilati sunt excrescentiis et tumoribus, qui excrescunt extra corpus, adhaerent extus cuti squamosae, et sic crassum succum trahunt, quae ita squamis extus adhaerent et illis adnascuntur, sunt tales qui ex aliis sapiunt, et nihil ex se; at qui etiam ex se, illi sunt sicut carneum quod adhaeret intus squamis seu cuti, et communicant cum interioribus corporis, et sensum habent, et faciunt functiones corporis in suo situ.

[4741. [[a.]]] Qui autem addiscunt talia, ut et linguas absque usu, adeo ut non inde rationale excolant, sunt talia similia squamis supra squamas, quae accrescunt, et condensant cutem externam, et auferunt sensum interioribus, sic ut exquisitum sensus pereat, tales post mortem rejiciuntur, quia nullius usus sunt, quoniam nullius usus fuerunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church