Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4738

Previous Number Next Number See English 

4738. [4742. [[a.]]] De morbis Quidam qui in vita corporis (K. Fredrick) adulter fuit, et summum jucundum in illo posuit, absque conscientia laedendi pactum matrimoniale, et insuper lascivus in summo gradu, et solum voluptatibus deditus, et non aliquem usum praestare voluerit, solum pro se, et sui adulterii et suae voluptatis causa, is fuit aliquibus diebus apud me, sub pedibus, et cum mutabat statum, quocunque venit, aliquem dolorem inflixit periosteis et nervis ibi, nunc parti sinistrae lumborum a parte posteriore, nunc digito plantae pedis sinistri, nunc periosteis pectoris sub diaphragmate dextro, et quoque crati dentium inferiori, et sic passim.

[4743. [[a.]]] Sphaerae ejus cum operaretur, gravedinem ventriculi magnam fecit, usque adeo, ut putarem labi in morbum, quia omnia periostea invasit et laesit, etiam capitis, si permissum, quia etiam simulator hypocrita fuit; et in periosteum oculi dextri.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church