4739. [4744. [[a.]]] Quod omnis vita a Domino Influxus Hoc scire possunt qui modo judicio pollent, et reflectunt, dicunt enim et volunt ut credatur quod omne bonum a Domino, et quod omne conatus faciendi bonum non sit ab homine, sed sit a Domino, et quod in homine malum, quia hoc volunt ut credatur, etiam concludere potuerunt, quod omne vitae, ad minimum, [omne] boni vitae influat, ita quod cogitare bonum, et velle bonum, proinde omnis conscientia boni - cogitare et velle hominis est vita ejus - et inde quod omne vitae influat: praeterea etiam tribuunt diabolo malum quod faciunt, et dicunt quod a diabolo passus se duci, cum aliquis facinus quoddam fecit, et suadent, quod non se duci patiatur a diabolo, ita non cogitare malum et velle malum, exinde etiam concludere potuerunt, quod omne malum etiam influat, et inde falsum; sed aliter credunt quam docent, ad minimum cogitarent, si non influeret id quod facit cogitationem et voluntatem, et inde actum, quod doctrina eorum foret vana, ac fallax.