Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4740

Previous Number Next Number See English 

4740. [4745. [[a.]]] De regibus et reginis qui absolutam potestatem credunt se habere, et vitas hominum in potestate habere Prophanum Erat regina, dictum quod ex Africa, quae absolutam potestatem habuit, et credidit quod potestatem habuerit in vitas hominum, quod nempe licuisset necare quamcunque liberet, sive insons esset, sive non insons, praeterea ex religioso suo sciebat, quod Deus esset, et quoque agnoverit, haec lasciva fuit in extremo gradu, et admisit amasios, sed postea illos necari fecerat, ne fama inde redundaret in publicum, quod talis, visa erat, erat nigra sicut incolae illius regionis, pulchra facie, et pulchra etiam crinibus, loqui cum illa datum, et dicere, quod absoluta potestas non det talem potestatem, sed quod qui contra leges, et justum et aequum facerent, quod contra illos, non contra insontes, sed putavit, quod habuerit, quia data ei ab illis; dicere dabatur quod sciret numen esse, quod supra illam, et quod contra numen et leges illius esset ita facere, sed tunc non potuit obstare, obmutuit; erat prophana, quia agnovit numen, et tamen ita vixit, plures gravissimas punitiones passa est, et dictum quod ei gravissimum infernum esset, quale est prophanorum, quod tandem sicut sceleta fieret, vix cohaerentia, in quibus tam parum vitae, ut vix aliquid, nam prophanum hoc secum habet, sanctum enim quod cohaeret cum prophano, non separari potest, sicut apud alios, sed discerpitur, et tunc vita quae solum in sanctis, hoc est, bonis et veris est, perit, vel remanet graveolentissima cum cruciatu.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church