Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4741

Previous Number Next Number See English 

4741. [4746. [[a.]]] De illis qui in perceptione intellectuali sunt, et quasi in luce coeli, et tamen mali Qui in lumine fatuo sunt, sunt qui lucem coeli vel suffocant, vel exstinguunt, vel pervertunt, sed sunt quoque qui admittunt lucem coeli, et tamen sunt mali, (Borge Postdir.) , possunt clare percipere quod ita sit, loquutus cum tali sum, et compertum, quod vera agnosceret, et falsa videret, sed usque facultate illa abuti voluit ad dominandum, sciebat quod sic communicationem haberet cum angelis interioris coeli, qui in peripheria; et sic quod in infernis esse posset, et valere; sed dicere ei datum, quod talis lux sit lux hyemis, in qua aeque objecta etiam colorata apparent, sicut in luce aestatis, sed torpent omnia; et quod finium ejus sphaera sit talis, ut cum exhalat ad angelos illis sit talis ut non tolerari queat, sed repercutiatur illico, quod fiebat. * * Sidebar: Tales sunt serpentes arboris scientiae


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church