4742. [4747. [[a.]]] Qui sunt in altera vita sensuales corporei Morbi Qui in mundo vixerunt solum sui causa, et in omnibus quae fecerunt, [se] spectarunt, et quicquid proximo fecerint bonum, hoc propter se factum, ut nempe sibi servirent, nec aliter respexerunt publicum ac proximum, proinde sui honoris et sui lucri causa, illi in altera vita fiunt sensuales corporei homines, illi tales sunt, quod sphaera exhalet crassa ab illis, paene sicut corporea, loquela illis non sicut spirituum, cum illis intus [non] quae spiritibus propria, sed quae hominibus, ita crassitudo corporea sequitur illos, (Carl Gyllenborg) , quales sunt ingenio, quod crasso, et quales sunt moribus, quod voluptuosi, sequitur secundum naturam eorum, et quod tribuant sibi omnia; talis quidam [apparuit] , non ita diu post mortem, dictum quod tales sint primum in hospitio vilium, et ibi degunt, visum etiam est hospitium, qualis vita eorum dein, non ita detectum, solum ab uno aut duobus, qui tales, qui apparuit instar corporis, quod miser status futurus, constat ex eo, quod in crassiora eant, sic in cadavera quasi iterum, sunt sub clunibus.
[4748. [[a.]]] Hi fiunt tandem tam crassi ingenii et tam stupidi, ut nusquam aliqua stupiditas alicui in mundo ei similis sit.