Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4743

Previous Number Next Number See English 

4743. [4749. [[a.]]] De geniis et spiritibus subtilibus Fuerunt bini apud me, qui non altius ascendebant quam ad lumbos, illi per plures horas tempore noctis, cum vigil essem, percipiebant omnes ideas cogitationis meae, quoad minimas, et quoque affectiunculas quoad minimas, et illarum omnium mutationes, sic ut nihil praeterlaberetur, et quoque plura apud me, quam quae ego potuissem scire et percipere, et hoc momento quasi in instanti, et tunc flectebant illa mille modis in contraria, sic ut nihil esset quod non ita subito flecterent, adimebant omne jucundum meum et amaenum, hoc erat eorum intentio et factum, perstabat hoc per plures horas; postea loquutus sum cum illis, et quae cogitabam tunc percipiebant melius quam ego, dicere dabatur quod infernales essent, et quod in contrariis ad illa quae coeli, quodque coelum non jucunda et amaena alicujus auferant, sed promoveant omni modo, et quod gaudium coeleste in eo consistat, hoc quoque appercipiebant clare; quaerebam num vellent venire in coelum, dicebant quod vellent, dixi quod tunc non possent vivere, nam eorum jucundum est contrarium illorum, dicebant si hoc, non vellent illuc venire; postea de sorte eorum loqui dabatur cum illis, quod tale jucundum illis auferetur, et quod tunc stupidissimi fient, quia jucundum illorum interius dabat illis solertiam et perspicacitatem illam, et quod dein cum cruciatu sedebunt, usque dum illud jucundum exstinguatur, si aliquid boni in residuis habent, quod id remansurum, ita quantum illud se diffundere posset, tantum vitae habituri, quae quod sit pusillum, patere potest. Loquebar etiam tunc cum aliis, qui recens e mundo, quod infernales quidem ita perspicaces sint, et tamen infernales, et quod perspicacitas quae vocatur ingeniositas nihil conferat ad salutem, sed bonum et inde jucundum, et in hoc jucundo perspicacitas, ita a luce coeli.

[4750. [[a.]]] Ratiocinabar etiam cum illis, quod scire possent, quia tam perspicaces, quod contra Divinum sint, quod omnia illa mala quae intentabant, vertantur in bonum a Divino, et quod sic datum non modo scire quales infernales multi sint, sed etiam quod ex contrariis perciperem eo plus jucundi et amaeni, nam relativa sunt omnia, et absque perceptione contrariorum non sint relativa, quae suam extensionem habent, ita secundum perceptionem oppositorum datam, haec intelligebant satis perspicaciter, et quoque affirmabant quod ita sit. Dein ostensi erant aliis, qui dixerunt quod deformosissimi infernales seu diaboli essent. Dicebant porro quod abstinere vellent, sed responsum quod non possent, quia cum in jucundo suo sunt, tunc insopiti sunt, ita ut per aliud infusum verum non* velle et cogitare possint, quam ex jucundo illo, jucundum secum habet ut insopiat. * haec verba in ms. marginaliter inserta et lectu difficilia sunt


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church