4744. [4751. [[a.]]] De timore et infortuniis inde Erant spiritus ex sexu faeminino, quae bonae et ex innocentia habebant, sed timidae cum aliquid mali contingerent*, timebant quod laederentur, in tali timore erant continue, quod scire datum per id, quod cum removerentur, timor illico dissiparetur, et quod mirum etiam removebantur simul illi qui malum inferre** continuo tentabant; causa mihi dicebatur, quod timor id secum habeat, quod nempe se dissipet inde in animos illorum qui prope sunt, et aliqua affectione conjuncti, et cum timor, quod tunc adsint illico ii qui malum inferre vellent, et quoque inferunt; et quod inde plura infortunia, quaedam ex intentione quaedam ex non intentione, sed ex sphaera intentionis seu malitiae quae se diffundit, quae operatur infortunia apud illos qui subibunt talia ob perplures causas; ostensum quoque quod inde plura infortunia; sed haec adhuc non talia sunt, absque pluri experientia, ut inde aliqua norma. * sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies" ** imperfectum in ms.