Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4745

Previous Number Next Number See English 

4745. [4752. [[a.]]] De illorum intellectu, qui solum confirmant principia data vel capta Fuit quidam, quem, dum in mundo vixit, crediderunt doctum, quia confirmavit principia religionis, in quae natus fuit, et hoc multum, sed ostensum quo intellectu praeditus esset, apparuit sicut ligaretur quoad faciem et caput, quod erat dispositio ad illam intuitionem rerum quam habuit in mundo cum ita ligatus sic circumvolutus fuisset, dixit quod nihil intelligeret, loquebar cum illo, quod talis fuerit in vita corporis, tametsi is crediderit illuminatum prae aliis, qui novit haeretica et omnes opiniones, et confirmaverat principia suae religionis, et quod usque nullam extensionem intuitionis habuerit, num verum esset quod confirmavit, et quod simile fuisset, si quoque vera confirmavisset, si non vidisset prius quod verum sit, ex luce interiore, qui in bono sunt, illi illustrantur a Domino. Ita se habet cum eruditione hodierna, quod credant eruditos et doctos esse, modo sciant multa, et magis cum ex se invenerint plura ad confirmanda illa, cum tamen hoc non sit doctus esse, hoc est, illustratus, confirmari enim aeque falsa possunt, et ex confirmatione persuaderi quod ita sit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church