Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4746

Previous Number Next Number See English 

4746. [4753. [[a.]]] De magis De Simsone Crines Qui vel quae in vita corporis calluerunt artes magicas, et tales professae, illae in altera fiunt peculiari specie magae, sciunt enim non modo fascinare hominem, sed etiam demere ei quasi potentiam cogitandi et volendi, et hoc momento, quod faciunt paene apud omnes, ad quos alluunt, sic ut non amplius sint sui juris, et tunc apparet sicut involvant illum vel involucris, vel circum caput vario modo, quod est fascinatio aut ablatio potentiae alterius, cum tunc liber fit, in tali obscuro est, ut dicat si nihil cogitare posse, et vix videre; quae professae magicas artes, tales fiunt, et sunt multae numero, audivi susurrum earum, quod multitudo esset, susurrus erat inamaenus, rudis, absque intellectuali paene, cum loquuntur singillatim est quoque lente et tono quodam inamaeno, cum apparent etiam sicut insanae se gerunt.

[4754. [[a.]]] Fascinatio earum consistit in eo, quod inhaereant cogitatione sua singulis ideis loquentis vel cogitantis, sequendo illa etiam cum aspiratione simili; et ita interiores cogitationum ideas, exteriores similiter, et tunc apparet sicut se alligarent crinibus, et certo modo volvere, inde fascinatio earum, tunc enim cogitationes alterius suas faciunt.

[4755. [[a.]]] Quando tales alluunt, sunt obstinatae et contumaces in summo gradu, nusquam desistunt; infernales qui profunde sub pedibus, et scelestissimi sunt, cum ex inferno forte emittuntur, tales illos advolant, et tenent eos ita captivos, et tam contumaciter, ut non desistant, antequam se conferant in infernum suum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church