4747. [4756. [[a.]]] Talia quoque in sensu interno significantur per Simsonem, cum ille a scorto suo teneretur in somno, et illa eum (lustade)* [Jud. XVI: 15-20], per quae talia significantur, et fuerat illa forte talis maga, quae artem illam calluit, crines ibi significant naturalis ideas. * h.e. listade = lactaret (vox suecica)
[4757. [[a.]]] Me quoque aggressi sunt simili arte, sed puniti graviter et diu, punitio perstabat per plures horas continue.
[4758. [[a.]]] Magae illae quoque apud me fuerunt, ac tentarunt plura, sed incassum, at usque appercipere potui effectum earum, tum quomodo agunt.
[4759. [[a.]]] Tales quia omnium contumacissimae sunt, et cum ex inferno, ut fit quandoque, erumpunt, aut ab aliis evocantur, omnes quotcunque offendunt fascinis suis aggrediuntur, et illis malum inferre intentant, et facile instruunt, ideo plures earum conjiciuntur ad antediluvianos, qui tales sunt, ut per persuasiones lethales talibus facultatem omnem cogitandi et volendi auferre possunt, sic ut appareant sibi ut semimortui, ita privantur facultate tali, vita quae postmodum remanet est tam pusilla, ut non inservire possint nisi muniis omnium infimis, in quibus perparum vitae requiritur.