Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4748

Previous Number Next Number See English 

4748. [4760. [[a.]]] De astutissimis Richelieu Quidam in altera vita tam astuti sunt, ut non loquantur aliter quam quod justum et aequum est, et bonum et verum, et quoque redegerint se in illum statum, ut non aliter cogitent quantum ad perceptionem proximorum venit, sed usque fines malos, ut imperandi aliosve habent, fines illi sunt in sphaera interiore; spiritus qui inde quoque ostensi sunt, et fuerunt intus in pectore, ad sinistrum latus, et moliti malum; sunt etiam alii crassiores (ut Borg Postd.) qui quoque dominantur per verum loquendo, de quo prius 4746[a]], is illuc admissus quia cupiebat, sed erat crassus respective, in societate illorum fuit, et ibi, ut dicitur, male tractatus, sicut qui insanus respective.

[4761. [[a.]]] Illi tales sunt, ut cum cogitant audiatur w-sning* sicut serpentum, qui venit a finibus, qui ita percipiuntur in sphaera inferiore. * h.e. vasning = sibilus (vox suecica)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church