4749. [4762. [[a.]]] De Moraviana Ecclesia Fuerunt apud me quidam ab Ecclesia Moraviana, et unus inter illos, qui nuper in alteram vitam venit, et qui dixit quod me cognoverit in mundo, ille erat paulo antrorsum infra circa terram inferiorum, caeteri autem supra, aliquantum, cum illo qui infra loquutus sum, caeteri influebant in communi, quia in communi unum agebant: cum illo, qui nuper e mundo venit loquutus sum per plures horas, et quidem de fide et charitate, fidem praetulit, dicens quod per illam salvetur homo, et quod fides sit confidentia seu fiducia quod salventur per meritum Domini, inde est, quod dicant toties sanguinem Domini, sed de his varia dicta sunt, tum quod nondum sciant quid charitas, proinde quid fides, et quid confidentia, qui nescit quid charitas, ille nihil scire potest quid confidentia, quia ejus essentiale et vita est charitas, et cum id non sciunt, quod non sciant quid fides; nec quid meritum Domini, scitur* enim quod meritum Domini sit universale, nempe pro universo genere humano, sed scitur etiam quod sit receptio, quare multi usque ad infernum veniunt, et multi ad coelum, quare quod sit receptio, constat, et quod receptio* non sit per fidem, sed per vitam fidei, quae est charitas; observabam etiam quod aegre admittat vocem charitatis, et aegrius vocem amoris, nisi simul cogitetur de Domino. * in ms. sciunt imperfecte in scitur emendatum ** valde imperfectum in ms.
[4763. [[a.]]] Porro ostensum quales sunt, quod nempe sit societas interioris amicitiae, nam sicut societates amicitiae, ubi pertranseunt, adimunt jucundum externum vitae aliis, apud quos influunt, ita hi jucundum vitae interius, ita beatum, sic ut sint societas interioris amicitiae, hoc admittere noluerunt, sed convicti quod ita sit, fratres enim vocant omnes qui intra societatem, et cum illis jucundum vitae interius habent, sed omnes alios qui extra societatem sunt, spernunt, et vocant mortuos, sic ut contemnant alios prae se, et sic judicant alios ad infernum, et se solos electos credunt. Praeterea omne bonum charitatis, quod alii faciunt, sive dent pauperibus, sive preces fundant, sive frequentent Ecclesias ex pietate, et sic pietatem apud omnes alios qui extra coelum vilipendunt, imo irrident, credentes quod meritum ponant in illis, et quod tales aegrius salvari possint, quam praedones, adulteri, et scelesti, proinde vitam boni prorsus rejiciunt: sed vitam boni eorum qui intra coelum eorum, laudant, modo non talis sit, ut exstet et appareat, sed hoc faciunt non ex charitate, sed ex interiore amicitia, nam amicus amicum laudat, et de eo bene cogitat, et hoc in gradu, in quo jucundum ex conversatione ejus percipit.
[4764. [[a.]]] Illi in altera vita tales sunt, ut ubi veniunt, destruant illa quae innocentiae et amoris coelestis sunt, praeter illos apud eos, qui non contemnunt alios prae se, et credunt infernales, et se solum electos, et qui credunt, quod bonum vitae faciat Ecclesiam, et non fidei doctrina.
[4765. [[a.]]] Dictum illis quale coelum Domini sit, quod nempe immensum, et quod sint qui referant omnes provincias corporis, quoad interiora et exteriora, et illi si ultra aspirant quam ad illa quae correspondent illorum vitae, quod non habeant coelum.
[4766. [[a.]]] Ostensum quoque illis, quod nequaquam possint esse in vera humiliatione in Dominum proinde in amore in Ipsum, si credunt quod electi sint prae aliis, et quod sancti fiant per sanguinem hoc est per meritum Domini, qui non credit quod ipse ex se sit infernum, et inde quod misericordia Domini sit quae deterret illos ab inferno, nusquam potest in humiliatione esse, tum quoque si credunt, quod fides sola salvet, et quod charitas nihil sit, proinde quod doctrina non vita, quia vita ejus unumquemque manet, non possunt dividi, si vera doctrina auferret illos ad coelum, et vita ad infernum, dividerentur in duo, vel penderent inter coelum et infernum, quod non fit, sed cum vita mala tunc auferuntur vera doctrinae, et is projicitur in infernum, sed si vita bona, tunc adjunguntur ei vera doctrinae, et sic elevatur in coelum.
[4767. [[a.]]] Loquutum etiam est de veris doctrinae, quod illa doceant qualiter vivent, si non ob illum finem, nihil prosunt.
[4768. [[a.]]] Tum quod vita non sit externa, seu facere bonum, nisi sit ex velle bonum, in velle bonum et cogitare bonum est vita, ita quantum velle bonum et cogitare bonum est in agere bonum, tantum est vita in externis, et qui vult bonum et cogitat bonum, is facit bonum, nam vita non potest esse absque effectu; at qui non vult bonum et cogitat bonum, sed usque facit bonum, est hypocrisis.
[4769. [[a.]]] Loquutum etiam est de Domini verbis apud Matthaeum Cap. XXV, de ultimo judicio, ubi solum opera charitatis memorantur, non autem fides, et mirati sunt quod Dominus ita loquutus sit, ita ut nihil respondere potuerint, quid cogitarunt, non mihi detectum est; patuit dein quod ita loquutus sit pro simplicissimis qui in plenaria ignorantia.
[4770. [[a.]]] Quod Verbum Domini attinet, etiam rejiciunt Vetus Testamentum, sicut abrogatum, nec ad illud attendunt, et illis dictum, quod sanctissimum sit, et omnia et singula quae ibi internum sensum habeant, et quod Divinum sit.