Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4750

Previous Number Next Number See English 

4750. [4771. [[a.]]] De illis qui in principiis veris sunt et in voluntate mali, Domicilium primum innocentiae Quidam quem in vita corporis notum habui, qui secum multa cogitavit, et in pluribus recte, fuerat maritatus, et quoque suo modo conjugem dilexerat, sed illa inter adulteras (Pet. Sch-nstr-m) , ille animadvertit quod domicilium quoddam esset, in atrio ad innocentiam, seu ad illos qui in statu innocentiae, quia vixerat in amore conjugiali suo modo, is exploravit hoc domicilium, et quoque percepit jucundum illuc transferri, credens quod ibi potuisset esse, ibi sunt omnes nudi, quia nulla ibi lascivia quae pudore laedit, ille cum illuc venit, putavit quod ibi quoque esse posset, sed delusus, quia principia recti habuerat, sed in vita non sequutus principia, se quoque prae aliis amaverat, nec curaverat aliorum infortunia, sed illa pro nihilo aestimaverat, modo ipse salvus esset, si quoque ipse illis injurias inferret, quantum vincula externa non tenerent illum, cum ille illuc venit, passus est se duci a turba infernali, quae insufflavit ei quod ibi esse posset; missus itaque fuit aliquoties in cogitationes et in principia, tunc appercepit aliqua bene, sed cum relictus suae vitae, illico descivit a principiis, sic ut vita discors esset, quapropter post aliquantum temporis inde remotus est, ipse tunc confitens quod non ibi esse posset, et quod vita ejus discordaret cum doctrina, seu voluntarium cum intellectuali; nondum scio quo ejectus est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church