4751. [4772. [[a.]]] De illo qui in veste nuptiali venit in convivium seu coelum et dejectus* Quidam inter dolosiores, quem cognovi in vita corporis Jacob Benzel.) percipiebat quod essem in coelo, ibi in quadam societate, voluit sicut prius me infestare, sed nescivit quomodo illuc veniret, quapropter ad dolos suos se convertit, interiores enim dolos potuit nectere, et tunc per simulationes boni et veri alliciebat quosdam spiritus bonos simplices, primum qui in mundo spirituum, mox quoque qui in interiore sphaera, sciebat enim ubinam essent, hoc per piores astutias quas exercuerat, et tunc interius seu subtilius nectebat dolos, et simulabat bonum, nam talia in altera vita non fiunt per manifestam loquelam sed per tacitam et per cogitationes, nam hae penetrant circum circa sicut sonus ex ore, inde quidam capti a spiritibus angelicis, qui in limine secundi coeli, et se associabant ei, et sic adjuvabant, ut in societatem illam veniret, ubi essem cum aliis, ac tunc incepit lucis angelum mentiri, sed per praesentiam suam me infestare, sphaera enim praesentis talis infestat illos qui in societate coelesti, sed tandem ille amisit omnem facultatem cogitandi, tandem apparuit ligatus quoad manus et pedes, et dejectus, apparentia ligationis manuum est quod ei nulla potentia volendi et cogitandi, proinde nec aliquid machinandi per dolos: nempe [cum] infra esset, tunc accepit latum cingulum, ut dignosceretur ab aliis: inde patet, quomodo dolosi eniti possunt in quasdam coelestes societates, quod nempe innocentiam mentiantur, apparuit hoc per infantem quem tenebat** manibus, et variis modis circumvolvebat et plicabat - ita enim apparet cogitatio alicujus cum per innocentiam mentitur - et postea per varias cogitationes boni et veri penetrabat usque ad simplices ibi, qui eum adjuvabant, calluit ille eam artem mentiendi sincerum, sed intus foverat dolos, sic ut cogitaverit dolose, cum sincere loquutus est. * hoc evidenter obtuse ad Matth. XXII: 11-13 refert ** imperfectum in ms.