4752. [4773. [[a.]]] De quodam brevi post mortem resuscitato et vidente suam sepulturam Polhem Mortuus est Polhem om mandagen*, loquutus est mecum om t-rsdagen**, et invitatus [ego] ad funeralia, vidit suam likkista***, etiam illos qui ibi, tum processum omnem, et quoque cum deponeretur in sepulchro, et loquutus est mecum interea, quare sepelirent illum cum vivat? tum quoque cur sacerdos dicebat quod resuscitaretur ultimo judicio, cum tamen jamdum resuscitatus esset, et miratus quod talis fides sit, quod ultimo judicio resuscitarentur, cum ille jamdum viveret, tum quod corpore resurgeret, cum tamen ipse sentiebat se esse in corpore, praeter plura. * = Lunaedie (vox suecica) ** = Jovisdie (vox suecica) *** = capulum (vox suecica)