Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4753

Previous Number Next Number See English 

4753. [4774. [[a.]]] De vindicta cum dolo Idem spiritus, nempe Jacob Benzel. arch. 4772a] tandem delatus est antrorsum ante pedem dextrum, in terra infernali ibi, is jucundissimum habuit in dolis nectendis cogitatione, incepit etiam ex inspiratione turbae diabolicae, quae ibi infra machinari foeda contra amorem conjugialem, quae non licet evulgare, et quia contra illum amorem in vita corporis parum dolose machinatus est, et sic limites jucundi sui excessit, ideo graviter punitus fuit per dolores intus, et perceptum quod tunc cum sustineret poenam, usque vindictam retineret, quare punitio illa gravis perstabat diu, nam non prius relinquuntur, quam cum appercipitur ab angelis aliquid emendationis seu aversationis pro tali, sed usque retinuit vindictam, utcunque puniebatur; dein sibi iterum relictus, paulatim incepit vindictae cupido ab infernis excitari, et tunc in pariles dolos vindictae causa, intrare cepit, sic ut continuaret priores, quare iterum graviori punitioni datus, sic ut incensus intra quoad viscera, et ostensum ei ad vivum, quod punitio incendii potuisset aggravari in indefinitum, quare iterum relictus, primum caute incepit vindictam cogitare, dein magis et magis, tandem quoque venit in vindictae jucundum, et ex vindicta incepit, sic ut licet puniretur, sustineret; exinde patuit quod cupido malefaciendi alios ex dolo interiori ducat spiritum in tales cupiditates quas prius actualiter non exercuit, sed quas haereditario habuit, tunc enim ruunt in talia, cum non absterreri amplius possunt punitionibus, sic etiam vita eorum fit magis et magis infernalis, sic ut vita quae vita diminuatur, seu non amplius ab interno influere potest, quin in vindictae cupidinem cadat, et simul in jucundum dolosum cruciandi quemcunque; dictum quod qui in vindictae cupidine sunt, et simul in dolo, quod tales fiant, ut non similes amplius alicui homini, sed appareant ut sceleta exusta.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church