4754. [4775. [[a.]]] De pulvere infernali, et de illis qui contra amorem conjugialem sunt In eodem loco ubi is erat, de quo mox prius, nempe ante pedem dextrum in terra infernali, sub illo loco sunt infernalia antra, ubi illi qui machinantur contra amorem conjugialem, et talia quae illius amoris sunt, et sunt omnium foedissimi, nam amor conjugialis est omnium sanctissimus; is ibi per magias excitabat pede suo pulverem ibi vario modo, et tunc aperiebat aliquid antrorum, sic ut illi qui ibi essent, influerent in talia, ad quae is quoque opitulabatur cogitatione, nam cogitatio communicatur, de qua infra [4776a] ], et sicut is pulverem excitabat ibi, et pedis pollices seu plantas immergebat, ita aperiebat ille infernalia antra, ac ita influebant inde foeda contra amorem conjugialem; is quia hoc ex vindictae cupidine egit, et quoque ex dolo, opitulante cogitatione variis modis, multatus est eo modo, quod pedes ejus maledicti sint, et apparuerint nigri ex ustione, sicut crustaceum nigrum, et quoque per nares aliquid pulveris infernalis attrahebat, inde demissus est inferius in quodam antro, unde quoque machinari coepit, dictum ei quod maledictionem attraxerit usque ad genua, et si non abstineat, quod superius crescat ad poplites et ultra, inde constare potuit quid pulvis maledictus, et quid pulvis maledictus qui datus uxori quae incusabatur a marito de adulterio [Num. V: 17], quod erat repraesentativum talis, et quod qui contra amorem conjugialem dolose cum vindicta machinantur, talia incurrant.