4755. [4776. [[a.]]] De communicatione per cogitationes Apud spiritus est omnium cogitationum communicatio, magica ars imprimis in eo consistit, ut communicent aliis sua scelesta et foeda per cogitationes, et quod inducant persuasivum pii, honesti, innocentis et talium, et spargant vario modo circumcirca, et sic inducant simplices spiritus putare quod pius, honestus, innocens, vel talis sit, et excitat ita misericordiam, quapropter illi facile se induci patiuntur, quia simplices sunt, et non vident illum, nec sciunt ubinam, ille foedus spiritus (Jacob Benzel.) talia novit dexterrime, et se munivit in facinoribus et scelestis per talia multiplici modo, et sic patravit scelesta sua; in talibus et multis aliis similibus consistit magia ibi.