Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4756

Previous Number Next Number See English 

4756. [4777. [[a.]]] Quomodo in altera vita datur reflexio Homini post mortem adimitur reflexio super incommoda et poenas, nam auferuntur vincula externa, et relinquitur indoli suae, ita jucundis vitae, ut agat secundum illa; nam alia reflexio requiritur in altera vita, quam in vita corporis, in hac vita reflectitur super honores, lucra, famam, pericula vitae, et similia, haec adimuntur, et relinquitur spiritus suae indoli, quam sibi comparaverat in vita corporis, qui mala egerat, ei datur reflexio per plures poenas, usque tandem ut aversentur et horreant facere mala, imprimis societates ubi passi sunt; haec reflexio externa est, quae datur malis, et tunc tenentur in infernis, nec inde hiscunt, sustinent poenas tamdiu et tam graves ut tandem reflexio illa quasi ex se subeat; at bonis datur reflexio per amaena et jucunda coeli, praeter quod illi in aliqua reflexione sint cum in alteram vitam veniunt, quae augetur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church