Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4757

Previous Number Next Number See English 

4757. [4778. [[a.]]] De illis qui in forte persuasivo sunt Quidam e Christiano orbe in alteram vitam venientes in forte persuasivo sunt, quod nempe [quod] illi dicunt et cogitant sit verum, etiam quod contra fidem et coelum, quando primum in alteram vitam veniunt, apparent circum caput cincti linteo convoluto, quod signum est, quod spiritus persuasivi, cum quibus in consortio prius fuerant, illis adempti sunt, quidam mihi notus (Polhem) talis fuit, ex fiducia suae scientiae et imaginationis.

[4779. [[a.]]] Sed magi, cum apperceperunt hoc, per artem magicam fecerunt aliquid communicationis, sic ut quoad aliquantum linteum convolutum adimeretur, fiebat hoc per baculum seu contum magicum arte praeparatum; sed tunc apparuit vir nudus, cujus tergum vidi, erat coelum quoddam quod sic apparuit, animadverti inde influxum, et omnes illos magos non modo adinvenit, sed ejecit e loco suo, et projecit in alia loca, et hoc tam facile sicut fuissent muscae, praeter plura alia.

[4780. [[a.]]] Persuasivum quod nihil illum lateat sed omnia sciat, et quod inde sapientissimus omnium sit, secum habet, quod in spurcissima ruat, et sibi persuadeat quod licita sint; ita in nefanda, et cum tales sunt, tunc per persuasiones claudunt ita intellectuale, ut non aperiri possit.

[4781. [[a.]]] Tales sunt in profundissimo inferno sub pedibus, ita clauso, ut ne halitus inde exhalare possit, nam ibi in spurcissimis sunt, et nefandis.

[4782. [[a.]]] Quidam sub specie viri in niveo indusio et pileo quadrato descendit illuc, et sic aperuit illud, apparebant ut sues, et sicut trunci absque vita; vir in niveo erat apparentia coeli illuc intuentis.

[4783. [[a.]]] Qui in tali persuasione sunt, quod credant se prae omnibus aliis sapere, et contemnunt alios prae se, in altera vita cum aspiciunt alios spiritus, apparent spiritus sicut lacerae vestes, absque corpore, nam persuasio talis secum hoc habet, ut spectent alios ita, nam vestes sunt vera ita quae scientiae et intelligentiae sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church