Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4758

Previous Number Next Number See English 

4758. [4784. [[a.]]] De infortuniis et fortuna, tum de fortuitis, unde Influxus Fuerunt quidam spiritus, qui excitabant sphaeram infortunii, tales spiritus nempe excitando, qui vellent perdere, seu potius talem sphaeram inter spiritus, tunc infortunia accidebant, quae non praevisa ab illis sunt, et quia illa arte usi sunt, etiam puniti sunt, inde etiam patuit unde infortunia, et non praevisa, quae contingentia putantur, quod nempe a spiritibus qui continue hominem perdere conantur, ita a conatu eorum; inde quoque scire datum est, unde fortuna, imprimis quae ad salutem hominis tendit, quod nempe a continua voluntate Domini ut bene fiat homini, et salvetur, et quod ipsa sphaera per angelos, ad id contribuat; improvisa infortunia non aliud sunt, quam perpetui conatus spirituum malorum, et hoc quia improvisa bona existunt a Domino, hoc ab experientia, apparet incredibile, sed usque ita est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church