Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4760

Previous Number Next Number See English 

4760. [4786. [[a.]]] De inferno eorum qui intus malitiosi, et vindictae cupidi sunt Gust. Benzelstierne Erat quidam mihi notus in vita corporis, Gust. Benzelstierne, is externa forma apparebat honestus, et visus vitam apud se egisse, is pro more habuit, cum responderet alicui contra quem malum cogitaret, quod tales sales diceret, ut intus pungerent, et sic quod non responderi possent, assuefactus illis, sec ut sales ejus ab interiori ejus profluerent, proinde quod animo esset quasi necandi animas aliorum, tales sales ei remanserunt post mortem, et ostensus ibi qualis esset, erat intus quasi corpus durum, sicut compactum ulcus pestis, et exhalatio ex profundis infernis exhalabat ab eo cum loquebatur, detectus postea qualis esset, nam tempore omnium* in altera vita deteguntur interiora, per gradus, et tunc compertus quod talis esset, et quoque quod dolose machinaretur plura, et hoc tacite, praeter quod** aliquis observaret, apud me excitabat spiritum adulterum, cujus praesentia dolorem cardini lumborum gravem incutiebat, et hoc per alium spiritum qui supra antrorsus ad dextrum erat, quapropter quia talis missus est in infernum sub pedibus satis profundum, ubi tales incipiunt esse, et hoc per gradus, et interea observatus qualis fuisset, et compertum quod vindictam tenuerit inexstinguibilem, et quoque contemtum et speciem odii contra universum genus humanum, quapropter missus sub petram, nam petra nimbosa est, quae separat eos ubi in minori gradu tales, et ibi apparuit catena circum collum ejus, sic ut vinctus esset, conquestus de illa re, et interea exploratus de vindicta, et compertum quod esset internecina, sic profundius missus; ibi, ut dictum, unus videtur devorare alterum, et quod qui spectant, non aliter illis appareat, tale odium id sistit, is quoque similiter fecit, quare profundius missus. Ex inferno illo, cum aperitur, exhalatio talis est, ut inficiat illos quos offendit, et redigat in insana, excitat enim interiora mala, cum loquantur auditur etiam quasi tacitus sibilus post loquelam [vide 4761a]], et hoc ex interiore dolo. * imperfectum in ms. ** = absque quod (vide annotationem ad [292a])

[4787. [[a.]]] Idem quia adhuc spirabat vindictam ex profundiori inferno, immersus est in mare ibi, nam ibi apparet mare tumultuosum, et postquam laboravit natando demersus ad fundum, unde loquentem audivi, quod ibi varia monstra, quae nunquam visa in mundo; sed usque inde exspirabat venenum vindictae, et inficiebat quosdam circum me, et quia vindicta erat, ut torquerer quoad ginglymos lumborum, graviter cruciabar, attrahebant enim (Kung* Fredrick) , ex quo talis sphaera quae cruciabat partem illam, tum quoque ossa circumcirca, usque ad costas, et sic porro. * = Rex (vox suecica)

[4788. [[a.]]] In profundo illo sunt qui spirarunt vindictas lethales, et in eo profundiori, quo vindictae spirabantur interiores, usque ad axin, et quo plus jucundi perceperunt in vindictis, et quo tenaciores in illis fuerint.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church