Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4761

Previous Number Next Number See English 

4761. [4789. [[a.]]] De illis qui intelligentia pollent, sed vixerunt male Erat quidam mihi notus in vita corporis, (kyrkoherden* Arnel) , is cum vixit praeditus fuit dote ingenii, quam etiam retinuit in altera vita, cum loquutus cum eo, sed perceptum quod esset inter dolosos, sic ut dolos nexuerit in vita corporis, et sic nec bonam vitam egerit, sui et mundi amans, nec crediderat quicquam de vita post mortem, inter ingeniosos est, et dolosos, in quodam inferno; putabat cum intelligeret vera, et apperciperet bene, quod tunc salvari potuisset, seu venire in coelum, sed responsum ab angelis, quod tales essent sicut pulchrae mulieres in externa forma, sed foedae et scelerantes intus, et sicut qui foede olent, utcunque apparent extrinsecus, sic ut si in coelestem societatem veniret, ob graveolentem odorem non potuisset suffer ri; intellectuale enim habet pulchritudinem, sed vita habet faetorem. * = pastor (vox suecica)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church