4762. [4790. [[a.]]] De fallaciis sensuum Cum spiritibus loquutus de falaciis sensuum, et aderat unus qui vix aliquid crediderat quam quae sensus senserunt, ostensum quid fallaciae sensuum et hoc ad vivum per repraesentativa, ut solet in altera vita; nempe quod fallacia sensus sit, 1) quod oculus videat ex se, cum spiritus videt, quod ostensum per id quod spiritus videant per meos oculos; tum quod auris audiat, lingua gustet, nares odorent, corpus sentiat. 2) Quod corpus vivat, et non spiritus in corpore. 3) Quod homo, spiritus, angelus vivant ex se, cum tamen ostensum, quod per alios, cum alii auferuntur spiritui, occumbit sicut mortuus, et tenetur in vita, cujus vix expers est, a spiritibus interioris sphaerae; et quod vivat secundum societatem in qua est; et unusquisque ita. 4) Fallacia sensuum est quod sol oriatur et occidat, cum tellus se circumvolvit, ostensum per totum coelum cum stellis quod quibusvis 24 horis circumit, et [quod] non mutent* situm; quod sol tam magnus globus quovis minuto aliquot mille milliaria conficeret, et appareret flamma undique, et tamen est globus igneus; quod planetae [illum] circueant, et circumvolvantur, [ut] luna, quod lunae illi sint, quod tellus sit exiguus globus respective ostensum. 5) Fallaciae sensus ostensae per speculum, post quod stare apparet, sicut ipse, ponebantur argentea vasa, et visa post specula, et dictum si sequeretur fallacias sensuum, quod per unum speculum innumerabiliter divitias multiplicaret, cum tamen fallacia sunt. 6) Ostensum etiam quod per fallaciam sensus quod idem esset in binis locis simul, et se utrinque viderent; 7) fallacia sensus quod color sit in flore, cum tamen a solis luce ita modificata; et dictum quod innumerabilia talia sint, ut quod appareat quiescere sibi in navi, cum tamen fertur, quodque cum videt inde aliquod fixum, appareat id moveri, et is quiescere, sic in innumerabilibus. * inms. Mutat in mutent enemdatum