4771. [4802. [[a.]]] De dentibus Aliquoties apud me fuerunt, qui intentabant* inducere frendorem dentium, et apperceptum quod tales sibi videantur esse in quibusdam infernis, imprimis ubi illi qui falsa naturalia sibi impresserunt, et se in illis confirmarunt, et ad plura concluserunt, et qui ex illis ratiocinantur de spiritualibus in altera vita, non enim est aliqua correspondentia, sed collidunt, inde stridor dentium. * imperfectum in ms.