4772. [4803. [[a.]]] De illis qui in principiis suorum doctrinalium sunt, et de ursis Erat quidam qui ad me venit, et mirati spiritus quis esset, ex sphaera ejus percipiebatur, quod spiritus repugnarent, et postea loquutus dicebat, quod in errorem ductus, nesciret quo veniret, et quod huc appulerit, erat vir qui fuerat eruditus, et confirmarat se in principiis suorum doctrinalium, et imprimis de fide, et contra charitatem, de quibus multum sermonis fuerat, sed usque non voluit confirmari, nisi modo tunc cum audiret, ut mox accessit ad suam [doctrinam] ; postea se conferebat ad illam congregationem ubi illi qui ab Ecclesia Moraviana, infra paulo ad dextrum, et quia ibi quoque regere illos secundum suas opiniones [volebat], illis incommodus fuit, et inde ejectus; cum ejectus, videbatur incidere in ursum, qui eum superabat, et mordere videbatur, sed non potuit, dicebat dein quod saepius occurrerit ursis, et quod illum male tractare vellent, sed incassum, et tam saepe ut nunc illos nihil curet: dictum ab angelis, quod illi videntur ab ursis infestari, qui in principiis doctrinalium se confirmaverunt, et tenaciter illis inhaerent, et secundum illa aliorum animos regere vellent, sic imperare, imprimis cum doctrinalia falsa sunt: infestantur tam diu usque dum non curent amplius alios regere, sed contenti sint ut quisque maneat in sua doctrina.
[4804. [[a.]]] Loquutus dein cum illo qui apparebat sicut ursus, erat paulo supra caput, et animadversum quod inimicitia et quasi antipathia esset inter tales qui disputant de veris, et non permittunt aliis cogitare secundum intellectum cuique suum, sed quod velint aliorum conscientiae imperare. Inde patuit quod unumquodvis vitium suos antagonistas habeat. Dicebat ille qui ursus erat, quod nesciat quod talis appareat, et quoque quod nesciat unde cupido, quod contra illum feratur.