Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4773

Previous Number Next Number See English 

4773. [4805. [[a.]]] Quod gaudium in coelo non sit absque usu Loquutus aliquoties cum spiritibus de gaudio coelesti, quod non sciant hodie quid gaudium coeleste, ita quid coelum, sed quod putent illud in eo consistere, ut serviantur ab angelis et spiritibus, et illi sic respirent gaudium in otio, et hoc in aeternum, quod hoc falsum sit, ostensum illis per id, primum quod non alii spiritus et angeli sint, quam qui fuerunt homines, secundo quod serviri ab aliis non detur in coelo, sed servire aliis; tum quod gaudium merum in otio evanescat intra aliquot horas aut dies, nam absque vita, otiosa taedent tandem quemcunque, in quocunque gaudio sint; sed quod gaudium coeleste consistat in vita activa, ita in usu, et quod secundum usum habeant gaudium, ita quod usus sit subjectum gaudii, et quod hoc absque subjecto ex quo, nusquam detur; de usibus quos praestant angeli, et ex quibus gaudium percipiunt, etiam dictum est, quod perplures sint, et insigniores quam usquam homo credit, glorificare Dominum non est usus sed est recreatio, nam glorificant Dominum in omni usu, hanc* Dominus amat; et usus sunt 1) esse apud homines, ibi insinuare bona et vera, et avertere mala et falsa, 2) instruere spiritus qui e mundo veniunt. 3) Instruere infantes, 4) excitare mortuos, et excitatos ducere, ac informare, 5) custodire illos, et praeterea curare domestica ibi, nam ibi talia sunt, quae non novit homo; praeter innumerabilia alia. In illis angeli capiunt tale gaudium, ut ineffabile; illa enim sunt amoris mutui, seu charitatis erga proximum. * h.e. glorificationem


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church