Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4774

Previous Number Next Number See English 

4774. [4806. [[a.]]] De Moraviana congregatione Quod sint interioris amicitiae societates, prius dictum est [4762a], 4797a]] ; sed non sunt inter optimos, ex causa quia credunt quod illi solum electi sint, et vivi, caeteri vero non electi, et mortui; ita spectant alios sicut mortuos, et contemnunt illos; imo etiam indignantur quod alii salventur; dictum illis, quomodo possunt opinari quod Dominus patiatur ut tot homines nascantur, qui cruciandi in inferno, annon hoc immisericordiae foret; annon sciant quod Dominus amet quoscunque, et quod Ecclesiam suam habeat sparsam per universum orbem; imo tales sunt, cum appercipiunt quod alii salventur, de Domino parum cogitent, et ex indignatione non bene, praeterea in principiis de fide, quod sola salvet, sunt prae aliis, et dictum ei*, quid sentiat de iis quae Dominus dixerat de ultimo die, ubi illi haereditabunt coelum qui bona fecerunt? dixerunt quod illa sint fructus fidei, quare illis dictum, quod fructus fidei sint bona opera, et modo sint in illis ex fide, quod salventur, et si non sint in illis ex fide, quod sint inter illos qui non fecerunt talia [Matth. XXV: 41-46], ad haec nihil respondere potuerunt, nam prorsus non volunt audire de bonis operibus, credentes quod nemo de illis cogitare possit, nisi meritum in illis ponat, sed ostensum quod id falsum; sint enim bona opera idem cum usibus in quibus est universum coelum, ibi non cogitant de merito, et quia tales sunt, ut redeant omnes qui extra coelum suum, aliquid bonum faciunt ex pietate, de ea re cum illis loquutum est, et quod in falso sint; et quod nemo salvari possit ex fide separata ab usibus. * cf [4762a], [4797a]


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church