4775. [4807. [[a.]]] Quod conveniant in altera vita, qui in vita corporis se oderunt Fuerunt plures mali spiritus, qui latuerunt diu inclusi peculiari inferno, e quo per multum tempus non potuerunt erumpere, miratus sum aliquoties quinam essent, quadam vespera emissi sunt, et tunc auditus sonus eorum sub me magnus, sicut tumultus, qui perstabat tota nocte, et quando illis dabatur copia audivi blasphemias contra me, et conatum eorum, quod vellent ascendere, et me perdere; quaerebam causam ab angelis, dicebant quod illi odio me habuerunt, cum vixerunt, et usque fuerunt tales, quos nihil laeseram; et instructus, quod cum modo percipiant sphaeram illius, quem odio habuerunt, furant, et perniciem ejus spirent; sed missi sunt iterum in infernum suum.
[4808. [[a.]]] Quod illi qui odio se mutuo habuerunt, conveniant in altera vita, et sibi utrobivis multa mala intentent, a pluribus exemplis mihi notum factum est, odium enim correspondet antipathiae, et fit sicut antipathia spiritualis, nam illico cum percipiunt sphaeram ejus, in furorem veniant; inde constare potest, quid involvit quod Dominus dicit de illis, qui inimici sunt quod reconciliari debeant: "si quid habes contra fratrem, abi et" - - -* * refertur his evidenter ad Matth. V: 23-24