Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4776

Previous Number Next Number See English 

4776. [4809. [[a.]]] De fide et fructibus fidei Loquutus semel cum spiritibus recentibus e mundo, de bonis operibus, qui crediderunt illa non necessaria esse ad salutem, quod usque dicant bona opera, de quibus toties Dominus, imprimis Matth: XXV, esse fructus fidei, et quod ex fructibus cognoscatur arbor [Matth. XII: 33, Luc. VI: 44], ac loqui datum similiter ac illi in vita corporis, dicendo, quod si fides sit arbor, et bona opera sint ejus fructus, et si ita, qualem credant arborem illam apparere in paradiso coelesti, si solum foliis gaudeat, et sit absque fructibus, nonne sicut Dominus dicit, quod arbor talis exscindenda [Matth. III: 10, VII: 19; Luc. III: 9] ? ad id nihil potuerunt respondere.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church