Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4777

Previous Number Next Number See English 

4777. [4810. [[a.]]] De amore amicitiae In somnio vidi virginem in conclavi cum aliis, etiam cum viris, quibus erat animus conversandi ex amore, quod percipiebatur per id, quod intimius conversaretur*, et jucundum interius haberet cum illis; non volebat virgo ut intromitterer, tametsi erat apud alios, quia percipiebat non talem conversationem, familiaritatem, et amicitiae amorem apud me, ii** ei modesti sunt; postea tamen cum vigil factus seu experrectus a somno loquutus cum ea, de conversationis familiaritate et amicitiae amore, quod tale appareat externa forma sicut honestum et approbanda, sed quod interna forma non talis sit, sed quod in interna forma in se habeat vel lascivum, vel jucundum in otio, vel contemtum pro aliis, ita quod non sit aliquid amicitiae, minus amoris in interna forma; erat omnimode modesta, prudens in loquendo, et agendo, sic ut appareret sicut virgo angelica, sed illa inter suas amicas et suos amicos missa, et separata ab aliis qui audirent, tunc prodiit interius, loquebatur contemtuose de aliis, et quoque contumeliose, quantum laxabatur pudor qui in amicitia, etiam communicabat cum societatibus adulterii et scortationis; ostensum ei qualis gloria et splendor esset illis, qui amicitiam habent pro bono, apud quemcunque sit, et quod si illuc veniret, non posset tolerari, quod molestiam illis faceret. * in ms. conversarentur inconversaretur emendatum ** h.e. viri illi


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church