4778. [4811. [[a.]]] De Luce in altera vita Literae typo exaratae visae Ostensum mihi, in qua luce apparent illa quae in altera vita, quondam in conclavi videbam aliquos operantes aliquid, et in tali luce ut meridiana solis non ad dimidium aequivaleret.
[4812. [[a.]]] Videre datum etiam est literas exaratas, quas legi, et hoc in tanta luce, ut meridiana non sufficeret, minima literae vidi et legi, hoc ut scirem in qua luce sunt illa quae in altera vita; et quoque quod Literas scriptas habeant, et quoque typo quasi exaratas*; et quod in altera vita quoque sciant legere. Sed non intellexi linguam in qua scriptum fuit, dictum, si hoc ita sit, quod peculiaris lingua sit, in qua scribitur, quae est ex soni varietate secundum affectiones, ita lingua rationalis, et quod vetustissima lingua talis fuerit, cui approximat Hebraica; si hoc verum sit. * imperfectum in ms.