Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4779

Previous Number Next Number See English 

4779. [4813. [[a.]]] Qui ad provinciam auriculae Erat spiritus apud me, qui admodum fortiter influebat in cogitationem, cum agebatur de talibus quae essent Providentiae, (sicut quod non responsum acciperem a typographo), et toties in anxias cogitationes de illa re agebar, dicebatur mihi dein quod esset spiritus qui ad auris externae provinciam, et quidem ad auriculae ubi carneum sub cartilaginosa parte pendet, potius crassa membranacea cartilago, [pertineret,] qui hoc faceret; et dicebatur quod ille fuisset tali animo, quod in vita corporis, cum precatus de aliqua re, et non obtineret, indignaretur valde, et in dubitationem de Providentia veniret, sed usque cum esset extra illum statum, usque pietatem exercuerat, obedienter, sicut insinuaverant presbyteri. Sunt illi qui in simplici obedientia sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church