Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4780

Previous Number Next Number See English 

4780. [4814. [[a.]]] De vento orientali quodam Erant societates male confarctae, et tunc veniebant, quas prius vocavi ventum orientalem [2121-27, 2972, 3414]; veniebant cum stridore a parte dextra paulo desuper, aliquid terroris quem secum ferunt communicabatur, sed appercipiebam ex lamentatione eorum qui in inferno sunt, et alioquin non timidi, quod magnus terror esset, nam lamentabantur et aufugiebant, se recondentes ubicunque possent; apparuerunt mihi quales essent, apparebant sicut capita luporum magna, et dentibus frendebant, et ubicunque veniebant, [quemcunque] inspectabant, vertebant in luminosum quoddam flavescens, et illum sic versum capiebant ore, et projiciebant, apparebat sicut devorarent, postea auditi illi qui ita mutati et devorati in aliis infernis, tale fit quando societates dolosae male confarctae sunt, confarctio earum facta a dolosis supra caput.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church