Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4781

Previous Number Next Number See English 

4781. [4815. [[a.]]] De infernis variis Quidam mihi notus in vita corporis (Lagerberg) , is habebat sphaeram fortem ex vero, et in illa tutatus, pervagabatur plura inferna, et interea mecum de illis loquebatur, comparabam illum Aeneae, qui in inferni loca et in campos Eleesios demissus et illos pervagabatur; ubicunque venit, vel fugiebant, vel privabantur viribus agendi aliquid contra illum, vel lamentabantur, in timore ubivis erant, tale secum habet homo qui in vero est; inferna ad quae veniebat, erant antrorsum sub terra, et inde pervagabatur antrorsum versus dextram, et dein versus dextram ubi magica inferna, erant inferna lascivorum et lascivarum, qui in luteis et sordidis erant, postea magis antrorsum, paulo dexterius erant inferna sceleratorum, qui quemcunque spoliare vellent; dein versus dextrum magis fuerunt inferna magorum, et quo longius ibi eo graviora, describebat quomodo quidam in sordidis, in excrementitiis, et cadaverosis, jacent et quidam quod sicut cadavera appareant, cum pauco vitae, usque quod loqui possent, quidam tam horrenda facie, ut nusquam describi possent, et quod tam multi ut non numerari possent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church