Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4786

Previous Number Next Number See English 

4786. [4822. [[a.]]] Alio die progressus ad alios in inferiore terra aliquantum superius, ubi ad locum quendam ibi venit, ubi erant spiritus enthusiastici, qui dicebant se esse sanctum spiritum, et quaesiti unde id, dixerunt quia per baptismum et sacramenta sancti facti sunt.* * haec paragraphus marginaliter linea verticali undulante signata est

[4823. [[a.]]] Ulterius venit ad alios, qui dixerunt se habere claves Petri [Matth. XVI: 19], et quod illi loco Petri cum abest, aperiant coelum, et intromittant, et aperuit illi, et intromissus, visum ei in visione argentum, et aurum immensa copia, cum vasis et loculis, quibus adimpleta laquearia et cellaria, dicebant quod ibi coelum; et instabant quod ipsum coelum consistat in possidendis et videndis talibus, addiderunt, quod quandoque multa habeant, et quandoque evanescant, et quod hoc sit inde quia tunc coeci fiant, ut non videre illa possent, sed cum aperiuntur illis oculi, quod videant; et actualiter jucundum vitae in illis videndis habuerunt, sunt simplices, quod ex eo fuit, quia thesauros monasteriorum viderint, et inde captarint jucundum, et putaverint coeli gaudium in talibus consistere.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church