4788. [4825. [[a.]]] Quod principia falsi et jucunda mali adimant influxum Per vivam experientiam datum est scire, quod principia falsi et jucunda mali, ita illa quae sunt proprii adimant influxum a coelo et a Domino, tenebar in jucundo spirituali, et influebat ex coelo, et variabatur affectio et cogitatio secundum influxum, at ut primum relinquerer alicui jucundo ex proprio, tunc inhaerebat illi cogitatio, et sic exclusit influxum; cura futurorum et anxietas inde* praecipue hoc facit. * imperfectum in ms.