Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4789

Previous Number Next Number See English 

4789. [4826. [[a.]]] Qui ad Ventriculum Plures anxietates apparent sedem habere in ventriculo, et influxus spirituum talium ibi sentitur, et quandoque ibi esse, sicut anxietates avaritiae, quae plures sunt, tales cum se angunt propter quod pecuniae darentur, ibi habitare apparent, aliae quoque anxietates, quae quoque manifeste percipiuntur in ventriculo, quaedam interius, superius et inferius secundum differentias earum, loquutus sum saepe cum spiritibus qui inducebant, et qui e provincia ventriculi sunt; correspondent illi indigestioni, et inde gravedini.

[4827. [[a.]]] Praeterea ventriculus correspondet desiderio sciendi, propter usus, ita digerendi illa quae usus sunt, et appropriandi. Tunc ventriculus est in suo libero, et extumescit libere, et pulmo libere in illum operatur, cum vita inde jucunda, vicissim constrictus est, nec ad liberum venire potest.

[4828. [[a.]]] Erant quidam per aliquot horas apud me supra caput, praesentiam non aliunde animadverti, quam quod anxium quoddam apperciperetur in inferiore parte ventriculi, inde constabat quod illi communicationem cum talibus haberent qui infestabant ventriculum, et illos qui ibi provinciam haberent: loquutus cum iisdem, et dixi id, volens ut recederent, quia non conveniunt sphaerae illorum spirituum qui apud me sunt, sunt enim repugnantes.

[4829. [[a.]]] Tunc etiam sermo factus de sphaeris, quod tales sphaerae plurimae circum homines sint, nec animadvertant quod sint, et plures quoque effectus edant, sicut ex oscitationibus, ex repugnantia praesente aliquo, ex laetitia et libero, ex aliis, et perpluribus aliis, sic ut sphaerae quoque operentur apud homines, sed quia negant omne quod non vident vel corpore sentiunt, et tribuunt naturae si quid occultius apparet, et vix ullus quod tale sit ex spirituali mundo, inde pauci reflectunt super illa, et qui reflectunt rejiciunt vel sicut absconditum naturale, vel sicut nullum quia non capiunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church